

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 21: Versus 19
Fici arborem.Sicut multa dixit in parabolis, ita et fecit. Cur enim in ficu fructum quaereret, cujus tempus nondum esse quilibet sciret, et ob id aeternae sterilitati damnaret, nisi quia plebem quam docebat verbo terruit hic facto; ne quis habens folia, id est verba justitiae sine fructu operum, mereatur excidi.Folia.Traditiones Pharisaeorum sine fructu veritatis, unde alius evangelista: nondum erat tempus salvationis Israel, eo quod populus gentium nondum subintrasset, vel quia praeteriit tempus fidei, cum spretus ad gentes transiit.Nunquam ex te fructus.Non facit injuriam creator possidenti, si creatura sua ad arbitrium suum utitur, et ad utilitatem aliorum.